Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Numbers 3

The Fourth Book of Moses, called Numbers

Return to Index

Chapter 4

1

locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

2

tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas

3

a tricesimo anno et supra usque ad quinquagesimum annum omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo foederis

4

hic est cultus filiorum Caath tabernaculum foederis et sanctum sanctorum

5

ingredientur Aaron et filii eius quando movenda sunt castra et deponent velum quod pendet ante fores involventque eo arcam testimonii

6

et operient rursum velamine ianthinarum pellium extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes

7

mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea turibula et mortariola cyatos et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt

8

extendentque desuper pallium coccineum quod rursum operient velamento ianthinarum pellium et inducent vectes

9

sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt

10

et super omnia ponent operimentum ianthinarum pellium et inducent vectes

11

nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque vectes

12

omnia vasa quibus ministratur in sanctuario involvent hyacinthino pallio et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque vectes

13

sed et altare mundabunt cinere et involvent illud purpureo vestimento

14

ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio eius utuntur id est ignium receptacula fuscinulas ac tridentes uncinos et vatilla cuncta vasa altaris operient simul velamine ianthinarum pellium et inducent vectes

15

cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo foederis

16

super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis ad cuius pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas et conpositionis incensum et sacrificium quod semper offertur et oleum unctionis et quicquid ad cultum tabernaculi pertinet omniumque vasorum quae in sanctuario sunt

17

locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

18

nolite perdere populum Caath de medio Levitarum

19

sed hoc facite eis ut vivant et non moriantur si tetigerint sancta sanctorum Aaron et filii eius intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat

20

alii nulla curiositate videant quae sunt in sanctuario priusquam involvantur alioquin morientur

21

locutus est Dominus ad Mosen dicens

22

tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas

23

a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo foederis

24

hoc est officium familiae Gersonitarum

25

ut portent cortinas tabernaculi et tectum foederis operimentum aliud et super omnia velamen ianthinum tentoriumque quod pendet in introitu foederis tabernaculi

26

cortinas atrii et velum in introitu quod est ante tabernaculum omnia quae ad altare pertinent funiculos et vasa ministerii

27

iubente Aaron et filiis eius portabunt filii Gerson et scient singuli cui debeant oneri mancipari

28

hic est cultus familiae Gersonitarum in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis

29

filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis

30

a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum foederis testimonii

31

haec sunt onera eorum portabunt tabulas tabernaculi et vectes eius columnas et bases earum

32

columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabunt

33

hoc est officium familiae Meraritarum et ministerium in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis

34

recensuerunt igitur Moses et Aaron et principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorum

35

a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi foederis

36

et inventi sunt duo milia septingenti quinquaginta

37

hic est numerus populi Caath qui intrat tabernaculum foederis hos numeravit Moses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Mosi

38

numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum

39

a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo foederis

40

et inventi sunt duo milia sescenti triginta

41

hic est populus Gersonitarum quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta verbum Domini

42

numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum

43

a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi foederis

44

et inventi sunt tria milia ducenti

45

hic est numerus filiorum Merari quos recensuerunt Moses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Mosi

46

omnes qui recensiti sunt de Levitis et quos fecit ad nomen Moses et Aaron et principes Israhel per cognationes et domos patrum suorum

47

a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portanda

48

fuerunt simul octo milia quingenti octoginta

49

iuxta verbum Domini recensuit eos Moses unumquemque iuxta officium et onera sua sicut praeceperat ei Dominus

Numbers 5

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: