Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

1st Esdras 3

The First Book of Esdras

Return to Index

Chapter 4

1

et inchoavit sequens dicere, qui dixit de fortitudine regis:

2

o viri, non praecellunt homines, qui terram et mare obtinent et omnia quae sunt in eis?

3

rex autem super omnia praecellit et dominatur eorum, et omne quodcumque dixerit illis faciunt.

4

et si miserit illos ad bellatores, vadunt et demoliunt montes et muros et turres,

5

iugulantur et iugulant, et regis verbum non praetereunt. nam si vicerint, adferunt regi omnia quaecumque praedati fuerint

6

semper et alia omnia. et quotquot non militant nec pugnant sed colunt terram, rursum cum fuerint metentes adferunt regi; et alter alterum cogentes adferunt tributa regi.

7

et ipse unus solus. et si dixerit occidere, occidunt; dixit remittere, remittunt;

8

dixit percutere, percutiunt; dixit exterminare, exterminant; dixit aedificare, aedificant;

9

dixit excidere, excidunt; dixit plantare, plantant.

10

et omnis plebs et virtutes eum obaudiunt. et super haec ipse recumbit et manducat et bibit et dormit;

11

hii autem custodiunt in circuitu eum, et non possunt ire singuli facere opera sua, sed nec indictoaudientes sunt ei.

12

o viri, quomodo non praecellit rex, qui sic diffamatur. et tacuit.

13

tertius, qui dixerat de mulieribus et veritate, hic est Zorobabel, coepit loqui:

14

viri, non magnus rex et multi homines? nec vinum praecellit? quis est ergo qui dominatur eorum?

15

nonne mulieres? genuerunt regem et omnem populum, qui dominantur mari et terrae.

16

et ex illis nati sunt, et ipsae educaverunt eos qui plantaverunt vineas, ex quibus vinum fit.

17

et ipsae faciunt stolas omnium hominum, et ipsae faciunt gloriam hominibus, et non possunt homines separari a mulieribus.

18

si congregaverint aurum et argentum et omnem rem speciosam, et viderint mulierem unam bono habitu et bona specie,

19

omnia haec relinquentes in eam intendunt et aperto ore conspiciunt, et eam eligunt magis quam aurum et argentum et omnem rem speciosam.

20

homo suum patrem derelinquit, qui enutriit eum, et suam regionem, et ad mulierem suam coniungit se.

21

et cum muliere remittit animam, et neque patrem meminit neque matrem neque regionem.

22

et hinc oportet vos scire, quoniam mulieres dominantur vestri. nonne doletis et laboratis, et omnia mulieribus confertis et datis?

23

et accipit homo gladium suum et vadit in via, furta facere et homicidia et mare navigare et flumina,

24

et leonem videt et in tenebris ingreditur. et cum furtum fecerit et fraudes et rapinas, amabili suae adfert.

25

et iterum diligit homo suam uxorem magis quam patrem aut matrem.

26

et multi dementes facti sunt propter suas uxores, et servi facti sunt propter illas.

27

et multi perierunt et iugulati sunt et peccaverunt propter mulieres.

28

et nunc mihi non creditis? nonne magnus est rex in potestate sua, quoniam omnes regiones verentur tangere eum?

29

videbam tamen Apemen, filiam Bezacis Mirifici, concubinam regis sedentem iuxta regem ad dexteram,

30

et auferentem diadema de capite regis et inponentem sibi; et palmis caedebat regem de sinistra manu.

31

et super haec rex aperto ore intuebatur eam. et si adriserit ei, ridet; nam si indignata fuerit ei, blanditur ei, donec reconcilietur ei in gratiam.

32

o viri, cur non mulieres quae ista agunt?

33

et tunc rex et purpurati intuebantur alterutrum. et inchoavit loqui de veritate:

34

o viri, nonne fortes sunt mulieres? magna est terra et excelsum est caelum et velox cursus solis, quoniam convertit in gyro caeli et rursum revertitur in locum suum in una die.

35

nonne magnificus est qui haec facit? et veritas magna et fortior prae omnibus.

36

omnis terra veritatem invocat, caelum etiam ipsam benedicit, et omnia opera moventur et tremunt eam, et non est cum ea quicquam iniquum.

37

vinum iniquum, iniquus rex, iniquae mulieres, iniqui omnes filii hominum, et iniqua omnia opera illorum, et non est in ipsis v sua iniquitate peribunt.

38

et veritas manet et invalescit in aeternum, et vivit et obtinet in saecula saeculorum.

39

nec est apud eam accipere personas neque differentias, sed quae iusta sunt facit omnibus iniustis ac malignis. et omnes benignantur in operibus eius,

40

et non est in iudicio eius iniquum. eique fortitudo et regnum et potestas et maiestas omnium aevorum. benedictus Deus veritatis.

41

et desiit loquendo. et omnis populus clamaverunt et dixerunt: magna veritas et praevalet.

42

tunc rex ait illi: pete si quid vis amplius quam quae scripta sunt, et dabo tibi, secundum quod inventus es sapientior proximis. et proximus mihi sedebis et cognatus meus vocaberis.

43

tunc ait regi: memor esto voti quod vovisti aedificare Hierusalem in die qua regnum accepisti,

44

et omnia vasa quae accepta sunt ex Hierusalem remittere, quae separavit Cyrus quando mactavit Babyloniam, et vovit remittere ea ibi.

45

et tu vovisti aedificare templum, quod incenderunt Idumei, quando exterminata est Iudaea a Chaldeis.

46

et nunc hoc est quod postulo a te, domine rex, et quod peto, et haec est maiestas a te quam postulo, ut facias votum quod vovisti Regi caeli ex ore tuo.

47

tunc surgens Darius rex osculatus est illum, et scripsit ei epistulas ad omnes dispensatores et praefectos et purpuratos, ut deducerent eum et eos qui cum illo erant omnes ascendentes aedificare Hierusalem.

48

et omnibus praefectis qui erant in Coelensyria et Foenice et Libano scripsit epistulas, ut transveherent ligna cedrina a Libano in Hierusalem, et ut aedificarent cum eis civitatem.

49

et scripsit omnibus Iudaeis qui ascendebant a regno in Iudaeam pro libertate, omnem potentem et magistratum et praefectum non supervenire ad ianuas ipsorum,

50

et omnem regionem quam obtinuerant esse inmunem eis, et Idumei relinquant castella quae obtinent Iudaeorum,

51

et in structuram templi dari per singulos annos talenta viginti, usque dum peraedificaretur,

52

et super sacrarium holocaustomata ustilari cotidie, sicut habent praeceptum, alia talenta decem offerre per singulos annos,

53

et omnibus qui procedunt a Babylonia condere civitatem ut esset libertas, tam ipsis quam filiis eorum, et omnibus sacerdotibus qui procedunt.

54

scripsit autem et quantitatem et sacram stolam, qua deservirent in ea.

55

et Levitis scripsit dari praebita usque in diem, qua consummabitur domus et Hierusalem extruetur.

56

et omnibus custodientibus civitatem scripsit dari eis sortes et stipendia.

57

et dimisit omnia vasa quae separaverat Cyrus a Babylonia; et omnia quaecumque dixit Cyrus fieri, etiam ipse praecepit fieri et mitti Hierusalem.

58

et cum processisset ille adulescens, elevans faciem in caelum et in Hierusalem benedixit Regem caeli

59

et dixit: abs te est victoria et abs te est sapientia et claritas, et ego tuus servus sum.

60

benedictus es qui dedisti mihi sapientiam, et tibi confiteor, Domine patrum nostrorum.

61

et accepit epistulas, et profectus est in Babyloniam, et venit et nuntiavit fratribus suis omnibus qui fuerunt in Babylonia.

62

et benedixerunt Deum patrum suorum, quoniam dedit illis remissionem et refrigerium,

63

ut ascenderent et aedificarent Hierusalem et templum, ubi nominatum est nomen eius in ipso. et exultabant cum musicis et laetitia diebus septem.

1st Esdras 5

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: