Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

1st Esdras 6

The First Book of Esdras

Return to Index

Chapter 7

1

tunc Sisennes, subregulus Coelensyriae et Foenicen, et Satrabozanes et sodales eius obsecuti his quae a Dario rege decreta erant,

2

insistebant sacrosanctis operibus diligentissime cooperantes cum senioribus Iudaeorum, principibus Syriae.

3

et prosperata sunt sacrosancta opera prophetantibus Aggeo et Zaccharia prophetis.

4

et consummaverunt ea per praeceptum Domini Dei Israhel et ex consilio Cyri et Darii et Artaxersis regis Persarum.

5

et consummata est domus sancta usque ad tertiam et vicesimam diem mensis adar, sexto anno Darii regis.

6

et fecerunt filii Israhel et sacerdotes et Levitae et ceteri qui erant ex captivitate, qui adpositi sunt, secundum ea quae scripta sunt in libro Moysi.

7

et obtulerunt in dedicatione templi Domini tauros centum, arietes ducentos, agnos quadringentos.

8

et hedos pro peccatis universi Israhel duodecim secundum numerum tribuum Israhel.

9

et steterunt sacerdotes et Levitae amicti stolis per tribus super opera Domini Dei Israhel secundum librum Moysi, et ostiarii per singulas ianuas.

10

et egerunt filii Israhel cum his qui erant ex captivitate illud phase quartadecima luna mensis primi, quando sanctificati sunt sacerdotes et Levitae.

11

et omnes filii captivitatis non sunt simul sanctificati, quia Levitae simul omnes sanctificati sunt

12

et immolaverunt phase universis filiis captivitatis et fratribus suis sacerdotibus et sibimet ipsis.

13

et manducaverunt filii Israhel qui erant ex captivitate, omnes qui recesserant ab omnibus execrationibus gentium terrae quaerentes Dominum,

14

et celebraverunt diem festum azymorum septem diebus, epulantes in conspectu Domini,

15

quoniam convertit consilium regis Assyriorum in eis, confortare manus eorum ad opera manus Domini Dei Israhel.

1st Esdras 8

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: